historia

Societatis “præhistoria”

Anno MMVI præsertim necnon antea duo Philologiæ Classicæ alumni inter Societatis conditores numerandi, quorum unus nonnumquam Latine locutus erat, de ratione Latine docendi activa aliquibus in locis nostra ætate usitata linguæque Latinæ usu hodierno sæpe, sæpius in dies colloquebantur, ex quibus crebrioribus colloquiis factum est ut, sententiis de his rebus confirmatis, consilium caperent cum Philologiæ Classicæ sectionis moderatoribus de re sermocinari eisque proponere ut Universitatis studiorum Gaditanæ professor Joachimus Pascual Barea, strenuus docendi rationis activæ fautor, Vallisoletum invitaretur ut acroasem de talibus methodis usuque linguæ hodierno faceret eisque quorum res interesset auxilio esset ut in linguæ Latinæ usum inducerentur, quod consilium placuit. Mense enim Novembri ejusdem anni MMVI professor Pascual in Facultate nostra acroasem Hispanice conscriptam omnibus inopinantibus Latine dedit, quæ prima fuit multis occasio Latinam linguam extra scriptorum antiquorum lectionem audiendi. Eodem die vesperi tres jam alumni in Facultatem cum professore Pascual convenerunt sermocinatique sunt per duas plus minus horas Latine, maximo quidem cum Joachimi Pascual auxilio. Diebus insequentibus illi tres alumni duoque alii qui in idem consilium venerunt de his rebus sæpe colloquebantur et semel in hebdomade convenire cœperunt ut Latine sermocinarentur.

Societas conditur

Eodem anno MMVI exeunte inter cœtum quendam nostrum consociationem condere constituimus qua Vallisoleti rationes Latine docendi activæ ususque linguæ vulgaretur. Documentum conditorium statutaque conscripsimus quibus iter longum suscepimus ut consociatio illa, nomine Societas Latina Vallisoletana, apud regionis Universitatisque studiorum nostræ moderatores officialis fieret eique subsidia præberentur quibus incepta sibi proposita efficere valeret.

Idibus Juniis (vel die XIII mensis Junii) anno MMVII documenta accepimus quibus certiores facti sumus Societatem a moderatoribus regionalibus officialiter agnosci.

Societatis vita

Jam inde ab initio, et ante Societatem conditam, semel in hebdomade conveniebamus quo melius Latine loquendo Latine jucunde disceremus. Scripta Latina varia legimus (nuntios, symbolas, fabulas nubeculatas… quæ paulatim amplius commentamus aut sine scriptis de quaqua re sermocinamur. Et inde a primis cœtibus nostris Paulus Villaoslada, Alcorconensis Latine loquens qui nunc temporis cœtus Circuli Latini Matritensis curat ordinandos, nobis magno fuit auxilio cum Vallisoletum veniret ut nobiscum colloqueretur. Latinitatis vulgandæ exercendæque causa novæ amicitiæ inter nos ortæ sunt, quod gaudemus, cum plerumque alii aliis ignoti essemus antequam una consilium ceperimus hæc incepta efficiendi.

Brevi temporis spatio factum est ut de inceptis variis efficiendis cogitare eaque curare inciperemus. Mense Maio anni MMVII, ut quotannis fieri solet, nonnullorum urbis lyceorum magistri linguæ Latinæ nonnullique eorum discipuli in Facultatem venerunt ubi præmia certaminum quorundam versionis e lingua Latina in Hispanicam acciperent acroasemque audirent, quæ acroasis a professore sectionis Philologiæ Classicæ de argumento quodam ad studia nostra pertinente haberi solet. Hac tamen occasione acroasem de Latine docendi methodis activis linguæque usu hodierno una curaverunt parandam exhibendamque professor Josephus Ignatius Blanco Pérez et alumnus, Societatis sodalis noster Rodericus.

Eodem anno MMVII, mense Julio plerique nostrum conventui Latino Neapoli habito interfuimus.

Agenda

Nonnulla sunt nobis incepta ad Latinitatem vulgandam pertinentia, inter quæ nobis est in animo periodicum Latinum quater forsan in anno edere, cujus primus fasciculus speramus fore ut brevi typis mandetur. Acroases vel orationes quoque ordinare curamus hoc anno academico ab hominibus ex aliis locis Vallisoletum invitatis habendas.

Hoc anno academico amplius Societatem omnibus apertam vulgare curabimus quo facilius aliis liceat eam participare quorum Latinitas non modo antiquitus scripta intersit.