Circulus Latinus Vallisoletanus
Quaque hebdomade convenire solemus ut Latine sermocinemur. Latinitatem nostram seu in Facultate seu alibi exercemus. Tres circiter horas Latine alias loquentes, alias garrientes agimus, quas sermocinationes jucundo libentissimoque animo gaudemus. Præter alia, nuntios Latinos Finnicos et Ephemeridis aliosque necnon alios textus (ex periodico Melissa et Voce Latina aliosque e paginis interretialibus depromptos) legimus et commentamus et, præcipue, vocem illis rebus damus quibus sæpe nihil nisi oculos (nonnumquam et aures) præbemus: declinationibus, ablativis absolutis, verbi modis… linguæ scilicet!
Proximus cœtus Saturni die mane fiet. Hora enim 11:30 in Facultatem (in Alumnorum Sedem in pedeplanis sitam) conveniemus.
Gratus nobis erit quisquis ad suam Latinitatis scientiam exercendam venire voluerit tempusque jucundum nobiscum agere. Noli sollicitari si numquam Latine locutus es, quare times ne mendose loquaris etsi multa theorica scis: maximi quidem momenti est usus; sæpissime fit ut initio in menda incidatur, sic discitur. :-)
Relationes præteritorum Circuli cœtuum:
(…)